- MEDON
- I.MEDONCyzicenus, qui a convivio ad arma reversis, per errorem nocturnum, Argonautis, profiliit, caesusque est. Val. Flacc. l. 3. v. 118.II.MEDONfil. Codri ultimi Regis Atheniensium, cognom. Claudus, primus eorum Archon sine regio nomine, an. ante Urb. Cond. 315. qui Magistratus tum perpetuus erat, praelatus oraculo fratri maiori Neleo. Ad quas Apollinis sortes forte referendum id, quod habet Scholiastes ad Aristophanis Nubes, Ω῏ Ζεῦ βασιλεῦ, τοῖς Α᾿θηναίοις πυθοχρήςτως ἐγένετο καταλῦσαι μὲν τὰς βασιλείας, προςτήσαςθαι δὲ Δία βασιλέα, Oraculum Apollinis in causa fuit, cur Athenienses Reges suos exigerent, et Iovem Regem constituerent. Ita sicut Moses pridem Θεοκρατίαν declaravit Hebraeorum Rem publicam, ne sibi potestas Regia deferretur: sic Athenienses Διοκρατίαν suam ad Apollinem retulerunt; ut Regis nomen (nulli amplius hominum post Codrum, qui se pro patria devoverat, conferendum) Iovi cederet: neque tam titulus, quam potestas regia imminueretur, id quod docet Pausanias l. 4. ubi Magistratum hunc ἀρχὴν ὑπεύθυνον, rerum gestarum rationi reddendae obnoxium. vocat. Neque tamen desitum est Regis nomen: unde in Marmore Arundel. Medontidae βασιλεύοντες citantur, usque ad Aeschylum: et Eusebio, Suidae, Syncelio, passim Archontes hi βασιλέων nomine veniunt. Incepitautem regnare Medon, secundum Eusebium in Chron. A. M. 2984. circa tempora Saulis Regis Marshamo: fratre Nileô, quod repulsam regni passus domi manere nollet, Ionibus migrationis auctore factô, ut dicemus voce Nileus. Regnavit verô ann. 20. successore Acastô, quem vide: uti et Velleium l. 1. c. 2. Pausaniam in Atticis, Ioh. Marshamum Canone Chron Sec. XIII. Duravit hic Archontum τῶν δικ` βίου Magistratus usque ad Alcmaeonem, quem XXX. vocat βασιλέα Α᾿θηναίων Syncellus: post quem constituti sunt Archontes Δεκαετεῖς Decennales VII. usque ad Eryxiam, qui et ipsi, licet minus proprie, regnare dicebantur: donec hôc defunctô annui facti sunt, quorumprimus Creon erat, de quo supra.III.MEDONfluv. Peloponnesi, apud Strabonem.IV.MEDONnothus Aiacis Oilei. Homer. Il. β. v. 727. Item unus ex procis. Penelopes. Ovid. Ep. 1. Heroid.Quid tibi Pisandrum, Polybumque Medentaque dirum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.